Epistola I ad Corinthos*

Caput 2: Versus 15

Spiritualis autem homo.Est vel vita vel scientia: spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat.Omnia.Non quidem universa quae continet divina scientia, sed quae ad justitiam et vitam sufficiunt, id est, omnia judicanda.
(* Traductions européennes)